Evangelium Secundum Lucam*

Caput 16: Versus 27

Rogo ergo.Postquam ardenti de se spes tollitur, animus ad propinquos recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut jam tunc etiam suos spiritualiter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant. Servatur ergo diviti ad poenam, et cognitio pauperis quem despexit, et memoria fratrum quos reliquit, ut de visa despecti gloria, et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur.Ut mittas.Serius dives iste magister incipit esse, cum jam nec discendi tempus habeat, nec docendi.
(* Traductions européennes)